monumenta.ch > Victricius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 1, 6
Superest ergo ut excusationis meae ratio digeratur. Pacis Domini estis auctores, cuius me sententiae velut interpretem delegistis. Hoc ego Domini Iesu et vestrum salutare praeceptum intra Britannias exercui, si non ut debui, tamen ut potui. Sapientibus amorem pacis infudi docilibus legi, nescientibus inculcavi, ingessi nolentibus, secundum Apostolum, instans opportune, importune; atque in eorum animas doctrina et palpatione perveni.